ARAXES

ARAXES
I.
ARAXES
Persis Arass, fluv. notissimus et ingens Armeniae maioris, illam a Media Atropatia separans, et in mare Hyrcanum influens. Baudrandus habet: Artaxatam rigat, et in mare Caspium se exonerat, inter ostia Cyri et Cambisis fluv. Lucan. l. 1. v. 19.
Sub iuga iam Seres, iam barbarus îsset Araxes.
Idem l. 7. v. 188.
Armeniumque bibit Romanus Araxem.
Virg. Aen. l. 8. v. 728.
Et pontem indignatus Araxes.
Ubi allusum volunt ad historiam Alexandri, qui, cum vellet transgredi amnem hunc, ponte fabricatô, inundans aqua pontem diruit. Isidor. l. 13. c. 21. Postea vero Augustus firmiore ponte illum ligavit, ut ait Servius. Itaque hoc vates ad Augusti gloriam. Servianum hoc firmat Statius, l. 1. Silv. 4. v. 79.
---- Patiens Latii iam pontis Araxes.
Alii aiunt, respectum ad historiam Xerxis, qui conatus est hunc fluv. pontibus conscendere. Ad easdem historias Sidonius Panegyr. Anthem. Augusto:
---- non ut mihi pressus Araxes
Imposito sub ponte fluat.
Et Claudian. l. 1. Ruffin. ad finem:
---- Calcabitur asper
Phasis equo, pontemque pati cogetur Araxes.
Ab eodem 4 Consul. Hon. impacatus dicitur. Stat. l. 5. Silv. 2. v. 141. dat ei feritatem et exsultantiam, cum ait;
---- Ferus exsultabit Araxes.
Dionys. Perieg.
---- Κελάδοντος Α᾿ράξου.
Haec omnia non abeunt ab etymo huius fluv. quod dictum ait Eustath. Ε᾿κ τοῦ ἀράςςειν τῇ ὀξύτητι τοῦ ῥεύματος. Magnam autem hic fluv.
Geographiae obscuritatem attulit, dum diversis adeo locis describitur. Aliqui ex Tauro, vel Caucaso, Herodot. l. 6. ex montibus Matianis, qui sunt in Media; Aristoteles Meteorologicis, ex Paropaniso profluere scribunt. Hinc apparet, non um fluvio nomen Araxis attributum fuisse. Primus qui illum descripsit, est Herodotus. Verum ille per Araxem manifeste Oxum intelligit, cum Massagetarum faciat terminum. Sed quomodo ex Matianis tum oritur montibus! Debuisset enim dicere, ex Paropaniso, ut Aristoteles. Sane Oxum, ante victorias Alexandri, a Graecis Araxen vocari, nullus dubito, cum ad orientale maris Caspii latus illum describant. Quod vero Mela, l. 3. c. 5. et alii Araxi ascribunt, illud ipsum Polybius Oxo tribuit. Dionysius quoque Alexandrinus Araxen Massagetarum facit terminum, sed perperam ob Oxo distinguit. Iam vero quod Herodotus scribit, Araxen 40. ostia, sive potius εντροπὰς habere, illud nescio an cuiquam fluvio in Caspium exeunti; possit ascribi, praeterquam Volgae vel Rha fluvio. Quod etiam Aristoteles ait, Tanain profluere ex Araxe, et hoc quoque verum esse non potest, nisi per Araxen fluv. Rha sive Volgam intelligamus. Hôc enim positô, iam commodam verba Aristotelis interpretationem admittunt, nempe, ut ea capiamus de fossa illa, quae hodie quoque comparet illic, ubi Volga Tanai proximus est, quaeque utrumque hoc flumen committit. Nescio quid Barbari fossae adcolae de hac narrent, interim non dubito, quin antiquissimus sit canalis iste, ac is ipse, ut puto, cuius meminit aliquoties Herodotus, addens a servis Scitharum esse effossam. Is. Voss. in melae loc. cit. Vide porro de fluvio hoc Plin. l. 6. c. 9. Strab. l. 8.
II.
ARAXES
aliis Savoras, fluv. Mesopotamiae, in Euphratem se exonerat. 80. milliar. infra Thapsacum.
III.
ARAXES
fluv. Thessaliae, idem qui Peneus. Steph.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Araxes — Saltar a navegación, búsqueda Para otros usos de este término, véase Río Aras. Araxes Rio Araxes, poco antes de unirse al Rio Oria, visto desde el puente junto al Polideporti …   Wikipedia Español

  • Araxes — Caractéristiques Longueur  ? Bassin  ? Débit moyen  ? …   Wikipédia en Français

  • Araxes — ist ein antiker Name des Flusses Aras, siehe Aras (Fluss) die Bezeichnung des Flusses Chabur bei Xenophon die Bezeichnung des Flusses Wolga in Herodots Historien Siehe auch: Kura Araxes Kultur (auch frühtranskaukausische Kultur oder Mtkwari… …   Deutsch Wikipedia

  • Araxes — (a. Geogr.), 1) Nebenfluß des Kyros in Großarmenien, j. Aras; dort die von ihm durchflossene Ebene Araxēnon Pedion am Kaspischen Meere; 2) Steppenfluß in Persis, j. Bendemir, der in einen Salzsee (j. Baghtegkhan) ging …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Araxes — Araxes, Fluß, s. Aras und Chabur …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Araxes — Araxes, Fluß s. Aras …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Araxes — [ə rak′sēs΄] ancient name for ARAKS …   English World dictionary

  • Araxes — noun a river that rises in northeastern Turkey (near the source of the Euphrates) and flows generally eastward through Armenia to the Caspian Sea; ancient name was Araxes • Syn: ↑Aras • Instance Hypernyms: ↑river • Part Holonyms: ↑Turkey,… …   Useful english dictionary

  • Araxes — geographical name see Araks …   New Collegiate Dictionary

  • Araxes — /euh rak seez/, n. ancient name of Aras. * * * …   Universalium

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”